Chapter 10
- Hae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Iapheth; natique sunt eis filii post diluvium.
- Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.
- Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.
- Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim.
- Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
- Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.
- Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.
- Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra
- et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”.
- Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.
- De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,
- Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.
- At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim
- et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.
- Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum
- et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum,
- Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum
- et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
- Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.
- Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.
- De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
- Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.
- Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
- At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber.
- Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
- Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
- et Adoram et Uzal et Decla
- et Ebal et Abimael, Saba
- et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;
- et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
- Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
- Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.